NIXII Dii erant nixuum in puerperio adjutores

NIXII Dii erant nixuum in puerperio adjutores
NIXII Dii erant nixuum in puerperio adjutores
Festus. Nixus enim pro partu usurpari solet. Virg. Georg. l. 4. v. 199.
——— Haud fetus nixibus edunt.
A. Gell. l. 12. c. 1. Quam diutinum puerperium, et quam laboriosi nixus fuissent. Romae Nixii Dii tria signa appellabantur in Capitolio, ante cellam Minervae, genibus nixa, velut praesidentes parientium nixibus. Quae signa Antiocho Rege Syriae superato, Marcum Attilium Romam deportâsse, ibique posuisse, nonnulli memoriae tradiderunt. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 19. Hi, si partus difficilior, nec non si gemellorum esset suspicio,
invocari solebant, opertô capite et manibus lotis. Battholin. de Puerper. Veter. Meminit eorum Ausonius in Eclogario, de ratione Puerperic v. 39.
Sed nono incumbens signo, cunctantia Matrum
Vota levat, trigono vires sociante sequenti.
At si difficilis trahit Ilithyia labores,
Tetragone absolvet: dubiarum vincla morarum.
Ovidius quoque, Alcumenae Herculem parientis historiam describens, Metam. l. 9. fab. 5. v. 291.
Dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris,
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
Fessa malis, tendensque ad caelum brachia, magnô
Lucinam, Nixosque pares, clamore vocabam.
Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Rosini locum praefatum, ut et Hadr. Tunebum Adversarior. l. 7. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”